- JANTHINA
- JANTHINAapud Mart. l. 2. Epigr. 39. cuius Epigraphe de Muneribus Moechae.Coccina famosae donas, et Ianthina moechae etc.Vestes dicuntur violacei coloris. Plin. l. 21. c. 6. Violis honos proximus. Earum plura genera — Ex iis vero, quae sponte apricis et macris locis pr oveniunt, purpureae lationre folio statim ab radice carnosa exeunt, solaeque Graeco nomine Ia, ut ab his Ianthina vestis. Nempe vestibus quoque eos flores, qui colore commendantur, Veterum provocavit luxuria, Idem ibid. c. 8. Dictum igitur ἴανθον, pro ἴανθες, quod colorem violae praeferret: sicut χάλκανθον, pro χαλκανθὲς, quod colorem haberet κάλχης, i. e. coeurleae purpurae. Salmas. ad Solin. p. 1159. ex hisce Hesychii, Ι῎ανθον, ἄνθος καὶ χρῶμά τι πορφυροειδὲς. Hinc Ianthis, vide supra Columba Stellae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.